Zuppardus Matthaeus: Alfonseis, Liber I

Pag 108


Ipse ego me viresque meas corpusque animumque
offero. Pestiferum celeres surgamus in hostem! ».
Quam mora longa foret describere singula, quantum
letitia caluere animi comitumque ducumque
et quantum accensos dederint nova bella Quirites!
Ut tandem expediam, laudantur vota benigni
principis atque animo rutilans facundia forti;
certandi studio fervens preclara iuventus
gaudet et in sanctum properat gens itala bellum.
Postquam igitur proceres leti sua vota dederunt,
ipse iterum princeps placido sic disserit ore:
« Quanta meis hodie rebus sit nata voluntas
et menti tranquilla quies, quae corpore vires
atque animo, proceres, posset nec promere certe
nec facilis mea lingua loqui. Magna addita ceptis
spes votis quoque firma meis; licet ante fuisset
strenua pro meritis vestris mihi cognita virtus,
nunc illam expertus claro plus sidere vidi
fulgentem. Maior magnis hec gloria regnis,
clarius obsequio nihil est quam recta voluntas
atque animi sincera fides: hec ipsa fuere
consiliis ostensa bonis atque ordine vestris
et multis conspecta modis tantumque tulerunt
fortia virtutis mihi pectora vestra, Quirites,




170




175




180




185




190
Torna all'inizio