Iohannes Bononiensis: Summa notarie

Pag 622


vel per alium ydoneum peremptorie citare curetis, ut
prima die iuridica post festum omnium sanctorum proximo
venturum per se vel per procuratorem ydoneum coram nobis
et conmissariis nostris, ubicunque in dyocesi vel in
provincia nostra fuerimus, debeat conparere, predicto P
super spoliacione huiusmodi de iusticia responsurus.
Alioquin procedemus contra eum ut iustum fuerit, ipsius
absencia non obstante.
Diem vero citacionis et formam et quidquid inde feceritis
nobis per vestras patentes litteras harum seriem
continentes per latorem presencium fideliter intimetis.
Datum apud Londonium x kalendas octobres, consecracionis
nostre anno iii.
Licet ad certos diem et locum et sub certo iudice debeat
quis citari, hec tamen tenet consuetudo in Anglia, quod
cantuariensis archyepiscopus ita citet.

B . Alia forma citacionis.
Frater I etc.
Porrecta nobis dilecti filii P Alfonsi clerici peticio
continebat, quod — cum ecclesia de . . de iure vacaret,
pro eo quod R de tali loco qui de facto ecclesiam ipsam
tenet institutus in eadem fuit ecclesia post concilium
lugdonense, nec infra annum a die sue institucionis secundum
formam constitucionis in eodem concilio edite
fuit in presbyterum ordinatus, propter quod cadit ab omni iure
quod in eadem ecclesia per institucionem huiusmodi obtineret,
idemque P sit a vero patrono ipsius ecclesie presentatus
— alicui discreto scribere curaremus, ut ecclesiam
ipsam vacare decernens ipsum P in corporalem possessionem
ipsius ecclesie auctoritate nostra induceret, amoto
quolibet illicito possessore.
Nos autem factum huiusmodi ignorantes, contra ipsum
R nolumus sic ex abrupto procedere, quo usque faceremus
eundem ad nostram presenciam evocari.

Torna all'inizio