Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 182


esse individuatum: quod quia non dependet ex corpore, remanet individuatio,
etiam destructo corpore. Ideo Augustinus dicit,
quod impossibilis est positio illorum haereticorum
qui dicunt, plures animas ante corpus creatas fuisse. Sic autem non
est in Angelo: et ideo non est ratio similis.
Ad secundum dicendum, quod hoc tenet in perfectionibus quae sunt de natura
rei, non autem in perfectionibus superadditis, quae non sequuntur ex principiis
naturae, quales sunt gratia et gloria. Possunt enim etiam in corporibus diversa
secundum speciem unum specie colorem habere.
Ad tertium dicendum, quod perfectio universi essentialis non attenditur in individuis,
quorum multiplicatio ordinatur ad perfectionem speciei, sed in speciebus
per se. Unde magis apparet divina bonitas in hoc quod sunt multi Angeli
diversarum specierum, quam si sint unius speciei tantum.
Ad quartum dicendum, quod delectatio, secundum Philosophum in Ethicis,
sequitur operationem perfectam: et ideo ad iucunditatem consortium exigitur in
illa natura in qua non potest esse in uno perfecta operatio sine alterius adiutorio,
ut in hominibus, in quibus unus per seipsum non sufficit ad operationem
suae speciei: quod non potest in Angelis poni: et ideo huiusmodi obiectio est
vana. Non tamen negamus quin unus Angelus ab alio iuvetur, cum inferiores
per superiores illuminentur; et in hac societate est iucunditas civium caelestis
curiae. Sed ad hoc non exigitur unitas speciei, sed conformitas gratiae.
ARTICULUS 5
Utrum Angeli sint unius generis.
Ad quintum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Angeli non reducantur in unum genus. Quaecumque enim sunt
unius generis, communicant in una potentia generis, ut dicitur in
10 Metaphysic.: sed Angeli non communicant in una potentia generis,
quia immateriales sunt. Ergo videtur quod non sint unius generis.
2. Praeterea, quaecumque exeunt ab aliquo communi, per divisionem exeunt ab
illo, et prius erant in illo in potentia. Sed Angelus non exit de potentia in actum
nisi sumatur potentia agentis; alias esset generabilis et corruptibilis: nec iterum
est ponere aliquod unum secundum rem in plures Angelos divisum: hoc
enim non posset esse, nisi illud unum esset quantum. Ergo non inveniuntur plures
Angeli unius generis.

Torna all'inizio