non deo hec omnia, sed seruituti proprie assignarent et homines
a suo recederent conditore. Si uero diuini culminis celsitudo sic
hominum machinam condidisset, ut omnia mala et infelicitates
super homines essent inducta sine reuocacione boni, omnes in
desperacionis laqueum traherentur, ita ut a deo nullam haberemus
fiduciam bonitatis, sic itaque uolunt omnia permutari,
ut, cum aliquis felicitate plenus superbia, suum non ueneretur
creatorem de altitudine superbie in humilitatis foueam demergatur,
ut per elacionem felicitatis, qui dei fuerat oblitus, per reprehensionem
miserie recordetur; prout in me uidisti, qui tanta
fueram altitudine ingrossatus propter multas diuicias, quas habebam,
ut non dei creaturam, sed dei socium me esse credebam
et tunc per cecitatem superbie non uidebam, nunc autem per
humilitatis acumen conspicio et cognosco. Cum autem fuerit
aliquis nimia felicitate circumdatus, ut de diuina gratia desperans
nullum remedium prestoletur, subleuat illum deum ab altitudine
prosperorum, ut, qui miseria instante de deo contemplari non
poterat, felicitatis augmento reparante cognoscat. Et qui deprimit,
exaltare potest, et qui exaltat, potest hominem sternere in profundum.
Non eleuetur itaque mens tua in superbiam, fili mi,
propter uictorias tibi a deo concessas, eciam si operatus fueris,
que deus operatur, manibus tuis celum tetigeris, semper tamen tua
nouissima recorderis, quoniam mortalis es et mortem cottidie
ante oculos intueris. Nonne inspicis, quod unum solum athamum
non obtinemus in mundo et uita nostra athamorum artificio comparetur,
que uidentur subtilissimo opere inserta, adueniente autem
modica impulsione uenti rumpitur et ad nichilum reducitur.
Intuere igitur me et uide, qualis hesterna die fui et qualis sum
hodie, qui miserrime usque ad puluerem declinaui, qui omnem
pene orbem terrarum tenebam. Nunc meimet non habeo potestatem.
Sepeliant me manus tue benignissime et ueniant in
obsequium meum Persi et Macedones et Greci, et omnino regnum
Macedonum et Persarum unitate fruantur. Maxime itaque meam
Rodogonem tibi multipliciter recommendo, et super uxore mea
miseria mouearis. Rosonem, filiam meam, tibi accipe in uxorem.
Decet enim ex nobilibus parentibus nobile germen oriri." Hec
eo dicente in manibus Alexandri expirauit. Secundum autem
morem imperialem composuit Alexander corpus eius et illud
cum magno obsequio portabat antecedentibus sibi armis Macedonibus
et Persis, supponensque collum suum ibat amarissime
flendo. Plorabant Persi tam pro morte Darii quam pro pietate
Alexandri et sepelierunt eum. Reuersus est itaque ad palacium
regale etc.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|