Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 103


cum intelligente coniungitur quia numquam sapientia ab intellectu separatur,
et quoniam hoc est, theosophi laudant, ait, divinitatem, id est
Christum, intellectum. Non quod Christus sit aliquis intellectus, sed ab
eo quod dat intellectum, unde dicit in psalmo de «intellectus Asaph»
cui<dam> laudanti: «Intellectum tibi dabo et instruam te», vocatur
intellectus, quemadmodum dicimus “diem letum” vel “frigus pigrum”,
quia hic letos, hoc pigrum et inertem faciat. Sed cum Dominus noster
Ihesus Christus intelligat omnia ante quam fiant, unde: «Intellexisti cogitationes
meas a longe», et cum sit repletus Spiritu sapientie et intellectus,
quare et quid obstat sane fidei, ut Deus non sit intellectus a
quo defluxit et desudat omnis intellectus? Dicamus quod Deus est
intellectus sicut est sapientia, quamvis hec veritas non ita sit pervulgata
de Deo sicut sapientie. Denique si Deus intelligit, et intellectu intelligit,
et nichil est in Deo nisi Deus, constat quod intellectus est Deus, et fortasse
est ille bonus intellectus, de quo dicit Propheta: «Initium sapientie
timor Domini, intellectus bonus omnibus facientibus eum». De
timore initiali, qui est timor gehenne, pervenitur ad sapientiam declinandi
a malo et facere bonum. Et hic est intellectus bonus, id est Christus,
qui dabitur merces omnibus facientibus illum timorem. «Laudatio eius
manet in seculum seculi». Dicit ergo quod divini laudant divinitatem
ut intellectum, non talem que sit notio predicamentalis, ut “hoc universale
animal” intellectus est notionis, qui est apud omnes gentes;
neque talem qualis est ille quo intelligimus incorporalitates, qui passio
est; neque qualis est ille qui aliter habetur de re quam illa res se habeat,
qui vanus est et cassus; sed talem laudant eum, qui sit intellectus super
omnem intellectum, et qui det omnem intellectum omnibus intelligentibus.
Quia igitur intellectus omnium intelligentium datur ab intellectu
qui Deus est, merito a causativis, id est ab intelligentibus, laudant
eum ut intellectum.

Torna all'inizio