suum mundo praedicari fecit, ut ostenderet quod  
per fidem ejus justificantur peccatores. 
23.  Propter remissionem praecedentium delictorum .  
Ordo, praecedentium delictorum in sustentatione  
Dei. Patienter enim Deus sustinuit praecedentia  
delicta mundi, ut ostenderet qui vera justificatio est  
in hoc tempore, id est, in fide Jesu Christi. Si enim  
omnes peccatores puniisset, non esset qui in hoc  
tempore justificari posset. 
24.  Justus et justificans , id est, verax, complens ea  
quae promisit. 
25.  Factorum , id est, an alia lex prolata est,  
habens alias observationes, per quas observationes  
tuae annihilentur. 
26.  Per legem fidei . Legem fidei vocat legem  
Christi, in quo asseritur salvari hominem per solam  
fidem dum dicitur:  Qui crediderit, et baptizatus  
fuerit, salvus erit . 
27. AUGUST. ( De fide et operib. , cap. 14, tom. IV).  
 Arbitramur enim . Cum ergo dicit Apostolus arbitrari  
se hominem justificari per fidem sine operibus  
legis, non hoc ait ut, praecepta ac professa fide,  
opera justitiae contemnantur; sed ut sciat se quisque  
per fidem posse justificari, etiamsi legis opera  
non praecesserint. 
28.  Qui justificat circumcisionem  ( lib. De spirit. et  
lit. , c. 29, tom. III). Non ad aliquam differentiam  
dictum est, tanquam aliud sit ex fide, aliud per fidem;  
sed ad varietatem locutionis. Alio quippe loco,  
cum de gentibus diceret, hoc est de praeputio:  Praevidens ,  
inquit,  Scriptura quia ex fide iustificat omnes  
gentes Deus . Itemque cum de circumcisione loqueretur  
(unde erat):  Nos , inquit,  natura Judaei, et non  
ex gentibus peccatores, scientes quia non justificabitur  
homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi; et  
nos in Christo Jesu credimus . Ecce et praeputium 
dixit justificari ex fide, et circumcisionem per  
fidem. 
29. LANFR.  Circumcisionem ex fide , id est ex fide,  
et per fidem. 
30.  Et praeputium . Hinc probatur quod Deus Judaeorum 
  |  
  |