2. Praeterea, Adam suum casum non praescivit. Sed si non peccasset, humana
redemptio non fuisset. Ergo homo non semper explicite cognovit mysterium
redemptionis humanae.
3. Praeterea, sicut dicit Dionysius, multi etiam de gentilibus
ante Christi adventum salvati sunt. Sed illi non habebant fidem explicitam de
redemptione, quia eis revelatio non fuerat facta; Psalm. 147, 20: «Non fecit
taliter omni nationi». Nec iterum in fide Iudaeorum suam fidem implicitam
habebant. Ergo fides redemptoris non fuit necessaria ad salutem secundum
omne tempus.
4. Praeterea, adventus redemptoris non est de dictamine legis naturalis. Sed qui
erant in lege naturali, salvabantur implentes ea quae erant de dictamine legis
naturalis, sicut tempore legis scriptae est de his quae dictat lex scripta. Ergo
non fuit semper necessarium habere fidem explicitam de redemptore.
SED CONTRA, Christus est caput totius Ecclesiae. Nullus autem salvatus est extra
ecclesiam. Ergo nullus salvatus est qui non est membrum Christi vel non fuit.
Sed nullus fuit membrum Christi qui in Christum non credidit. Ergo nullus salvatus
est unquam sine fide Christi.
Praeterea, sicut creator est principium essendi in natura condita, ita etiam
redemptor est principium reparationis naturae lapsae. Sed nullus potest salvari
sine reparatione, sicut nec esse sine esse naturali. Cum ergo fides de creatore
semper fuerit necessaria ad salutem, pari ratione et fides redemptoris semper
fuit necessaria ad salutem post casum hominis.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod non oportuit istos articulos de redemptore credere
quos Magister tangit in littera. Quia Ioannes Baptista inter maiores fuit, qui
tenebantur habere fidem explicitam secundum illud tempus. Sed ipse dubitavit
de morte Christi, ut dicit Magister in littera. Ergo non videtur quod de morte
Christi habuerint fidem explicitam antiqui patres.
2. Praeterea, conceptio nativitatem praecedit. Sed non dicitur quod necessarium
fuerit eos habere explicitam fidem de conceptione. Ergo nec fuit necessarium
quod haberent explicitam fidem de nativitate.
3. Praeterea, sicut resurrectio Christi est causa nostrae resurrectionis, ita
ascensio causa nostrae ascensionis. Sed salus nostra consistit in resurrectione
corporum, et in ascensione ad locum gloriae. Ergo necessarium fuit credere
ascensionem, sicut et resurrectionem.
4. Praeterea, per descensum ad inferos nos ab inferis retraxit. Hoc autem est
necessarium ad salutem. Ergo et credere Christum ad inferos descendisse.
5. Praeterea, salus hominum esse poterat sine hoc quod Christus ad iudicium
veniret: quia per hoc nihil nobis Christus meretur. Ergo videtur quod non fuerit
necessarium credere Christum venturum ad iudicium.
|
|