est; quem remittens, pro eo nunc rogat. 
11. AMBROS.  Aliquando . Adjecto aliquando, alium  
esse hunc ostendit ab illo qui dudum. 
12.  Et   tibi . In primis dixit, tibi, ut non videatur 
alienum servum subtrahere ab ejus domino. Quod  
dixit, tibi, contemplatio [ f ., contemplatione] obsequii  
dixit; quod autem, mihi, secundum correptionem 
ejus dixit. 
13.  Ministraret . Vult dicere: etiamsi hoc fecissem,  
tuum lucrum erat ut is mihi ministraret. Nam si  
servus tuus ministraret mihi, mercedem utique  
tibi acquirebat. Nec dixit pro te, sed pro tuo  
commodo. 
14. LANFR.  In vinculis Evangelii , id est, quae  
sustineo propter Evangelium, quod praedico. 
15.  Aeternum , id est, aeternaliter tecum  205  futurum, 
ut non dicam tibi. Astute rogat ut quod servus ei  
debet, sibi dimittat. Quasi diceret: Possem dicere  
quod non solum hoc, sed et teipsum debes mihi, sed  
nolo. 
16. AMBROS.  Aeternum . Evidens est quoniam in  
fugam versus est arbitrii per pravitatem. Ex his  
vero quae facta fuerant occasione accepta, dixit eum  
recessisse, ut melior fieret; praebebat enim firmitatem  
verborum ejus, exitus ipsius negotii. Unde nec  
definitive, sed dubitative dixit. 
17.  Ut servum . Hoc est, recipias eum non solum  
servile obsequium persolventem. 
18.  In carne . Statum hunc temporalem dixit, qui  
in praesentia habetur. 
19.  Socium . Si, inquit, existimas nobis omnia  
esse communia, recipe hunc, eo quod eum recepi. 
20.  Ita, frater . Pro adjuratione posuit. 
21.  Te fruar . Hoc est sic videam te, in omnibus  
illis quae secundum Deum sunt, profectum habentem  
spiritualem, quod meum aestimo esse lucrum.
  |  
  |