: Annales Veronenses antiqui

78


F. [B] et quidam comes Alimagne ei substitutus, qui in
bello perimitur.
103.
.MCCXLVII. Imperatores.
[A] Hoc etiam mense obierunt Pecorarius de Mercatonovo et
eius uxor, stantes in Montezambano.
104.
.MCCXLVII. Imperatores.
[A] Huius autem temporibus Iohannes de Scanarola et tres
sui socii, quorum duo erant Tarvisi, unus Mantuanus, capti fuerunt,
qui necem domini E. de Romano tractabant. fuit, quod
dictus Iohannes examinabatur de proditione ipsa, coram domino
Henrico de Egna potestate Verone, videns idem Iohannes quod
non potuebat mortem fugere, cultello devaginato, eum dominum
Henricum potestatem percussit et acriter in capite vulneravit, propter
quam vulnerationem idem Iohannes cessus gladio et extra
civitatem in fossatis per cesas ad lupos et canes deputatus ad comedendum.
vixit idem dominus Henricus paucos dies et obiit
de vulneratione ipsa in carneprivio. fuit vir iste omni probitate
et scientia laudandus, yllari vultu, facundus in sermone, vixit
.XXXI. annis, .IIII°. mensibus, diebus .XV., et sepultus est in maiori
ecclesia Verone, in curte ziminterii, in magna archa rubea, cum
capitello supra.

Torna all'inizio