insolita, fluctus maris pati non poterat, celebrato Neapolim dominice natiuitatis festo, 
per Salernum et Calabriam Panormum uenit, ibique a rege W[ilelmo] et magnatibus suis, 
sicut decuit, satis est honeste suscepta. Conuocatis autem rex W[illelmus] proceribus Sicilie 
et magna populi multitudine, prenominatam filiam regis Anglie in cappella sua esponsauit, 
et se et eam gloriose coronari fecit, et sollempnes de illa nuptias celebrauit anno dominice 
incarnationis MCLXXVI (MCLXVII), mense Februarii, indictione X. 
Papa autem Alexander in Lombardiam iturus, ante festum natiuitatis Hubaldum Hostiensem  
episcopum et Raynerium cardinalem in Lombardiam premisit, ut Lombardorum 
consilio securitatem ab imperatore reciperent, ut ipse cum omnibus suis et quicumque ad 
eum ire uellent, secure et sine dampno aliquo pergere possent. Uenientes autem ad imperatorem,  
ab eo honorifice sunt recepti, et presentibus eis et Lombardis, treugue et securitates  
hinc inde sunt prestite, et ut coloquium tractande pacis apud Bononiam fieret, utriusque  
partis assensu ordinatum est et dispositum. Cremonenses autem et Terdonenses, audito 
quod papa uenturus esset in Lombardiam, ut inter imperatorem et Lombardos pacem componeret,  
credentes anticipare alios et ob hoc maiorem imperatoris gratiam impetrare, obliti 
promissionibus iuramenti, quod aliis ciuitatibus fecerant, eis nolentibus et contradicentibus, 
cum imperatore sunt concordati. Unde postmodum a papa et ab omnibus, qui hoc audierunt,  
uiles et proditores sunt habiti. Papa uero antequam iter arriperet, nuntios suos ad 
regem W[ilhelmum] in Siciliam misit, ut aliquos de magnatibus suis a latere suo ad eum 
transmitteret, qui cum illo et pro parte eius tractande pacis colloquio interessent; papa enim 
firmiter in suo habebat proposito, nequaquam cum imperatore sine rege W[ilhelmo] pacem 
facere, ut qui adiutor ecclesie et defensor in tribulatione fuerat, in compositione pacis ecclesiastice  
socius et particeps fieret. Rex autem W[ilhelmus] Romoaldo secundo Salernitano
  |  
  |