inter credulitatem et scientiam quoad partes, licet 
sit differentia quoad testes, unde lex que loquitur in 
sacramento calumpnie, per quod fiunt posiciones, 
idem appellat scientiam et credulitatem, ut C., De 
iur. iur. ca., l. 2 § Sin autem vel dignitas [C. 2, 59, 2 
§ 2], nam ibi dicitur quod tutores et curatores et alij 
gerentes administracionem legittimam convenit affici 
iuramento, quod ipsi causam scientes ad eam perveniunt, 
et postea dicitur quod ipsi possunt scire 
causam et ita ad iudicium pervenire, et sequitur ibi 
statim: "quod iurant ex scientia sui animi nam 
hoc natura commune est alia sit forsitan tamen 
quod quis credit et existimat et hoc est iurandum", 
hoc habetur in illo § preallegato unde patet, ut dixi, 
quod non est differentia in talibus inter credulitatem 
et scientiam. 
Et attende quod dicitur lege illa: "credit et existimat 
hoc esse iurandum", nam licet verbum "credendi" 
posset secundum primam significationem intelligi, verbum 
tamen "existimat" generale est ad credulitatem 
et scientiam; tu tamen ut evites et declines lombardicam 
et adversarij cautelam interroga de utroque, 
scilicet de credulitate et scientia, hoc modo: "Quid 
credis vel scis de hoc quod ego pono"? sicut invenis 
quod clerici iurant de "hiis que sciunt vel credunt" 
"in sua ecclesia reformanda", ut Extra, De accusat., 
Qualiter, in fine [X. 5, 1, 17]; sed ,ut predixi, aliud 
est in teste credulitas quam scientia, et probatur 
Extra, De testibus, Cum causam [X. 2, 20, 37]. Sed 
quero: cum iuramentum calumpnie vel de veritate 
dicenda solum prestetur post litem con[testatam], 
ut Extra, De eleccione, Dudum 2 [X. 1, 6, 54] ibi: 
"Lite vero coram nobis legittime contestata prestitoque 
sacramento", ut Extra, De iur. iur. calump., 
Cum causam [X. 2, 7, 6] et C., eodem, l. 2, circa principium 
[C. 2, 59, 2], qualiter ergo ante litem con[testatam]
  |  
  |