Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 205


fratrem eorum Grifonem tamquam hostem suum a regno fugassent, regnum inter se dividunt Carlomannus
accepit Austriam et Alemanniam et Turingiam, Pipinus autem Burgundiam et Neustriam atque Provinciam
[cis Rodanum] sortitur. Deinde multis preliis ab eis contra hostes commissis, anno ab incarnatione Domini 746,
quando Vuldense monasterium fundabatur, Karlomannus fratri suo Pipino omnem terram relinquit, et ipse monasticum
habitum in monte Siratti, ubi olim latuit beatus Silvester, per papam Zachariam assumit; et inde
propter nimiam hominum frequentiam ad montem Cassinensem se transfert, et clericus factus ibidem, vite finem expectavit.
Ibi [etiam], sicut dicitur, aliquando porcos custodivit. Ibique in introitu ecclesie
beatam sepulturam accepit.
46. His temporibus Pipinus dux Francorum factus est patricius Romanorum.
Anno ab incarnatione Domini 751. cum in regno Francorum, regibus solo nomine regnantibus, maior domus
omnem regni administrationem ac potestatem haberet, et ecclesia a Gothis atque a Longobardis afflicta
instanter a Francis auxilia postulasset, Pippinus dictus Nanus, cum esset maior domus, ad Zachariam
papam legatos suos, Burchardum scilicet Guerzeburgensem episcopum et Folradum capellanum suum,
gratia sciscitandi transmisit, et quid de regno Francorum ei videretur agendum, quesivit. Papa itaque,
melius esse illum regem, qui regni totius curam et potestatem habet, quam illum, qui solo nomine rex est, remandavit.
Stabat enim in rege sola nominis umbra, in Pipino vero potestas et dignitas efficaciter
apparebat. Erat tunc Hildericus rex ignavus et inutilis ex antiquorum regum Francorum genealogia, qui
[reges] a Miroveo, filio Glodii, omnes Mirovei fuerant apellati. Qui [etiam omnes] inane regis nomen habebant.
Reversi sunt igitur Pipini ab Urbe legati, [et omnis Gallia consilio pape Zacharie libenter consensit].
47. Hoc tempore Pipinus fit rex Francorum.
Anno [igitur] ab incarnatione Domini 752. autoritate pape Zacharie Pippinus a Bonifatio Maguntino archiepiscopo
aliisque regni principibus in civitate Suesiona in regnum eligitur. Sequenti anno papa Zacharia defuncto, Stefanus papa
successit. Qui cum ab Agistulfo rege Lombardorum multa [mala] pateretur, Pippino a prelio Saxonum revertenti,
ubi etiam de morte fratris sui Grifonis nuntium recepit, occurrit in villa que dicitur Carisius, rogans eum, ut ecclesie
Romane succurrat. Cetera versus habent.
48. De Gothis et de Lombardis, a quibus Pipinus ecclesiam Romanam et totam Ytaliam
liberavit.

Marte prius Gothis procul a regione remotis,
Gens venit Hunorum, Ligurum contraria votis,
Omnibus Italicis pernitiosa locis.
Hec gens bella gerens dum dimicat hoste minante,
Femina pugnando crines sibi porrigit ante,
Barbaque mentita pendula pendet ita.
Mirantur Ligures longas sub pectore barbas,
Cumque vident barbas, metuunt quasi bestia larvas;
Gens Ligurum timuit, cessit et arma dedit.
Sic Longobarda meruit gens illa vocari;
Nisa super Ligures hoc ingenio dominari,
Vicit et Apuliam, litore, rure, mari.
Papa coartatur, Leo cesar ad ista vocatur;
Spes ibi nulla datur, rex Francorum rogitatur,
Set neque rex venit, cum foret umbra caput.
P. 205 v. 32 post ante in marg. add. B1 manu 2:] Nota, quod Huni, qui et Longobardi, cum Italiam venissent pugnaturi
cum Italicis, feminas in acie posuerunt armatas, capillos earum ante pectus ponentes in
modum barbe. Unde et extunc Longobardi vocantur.
P. 205 v. 39 post mari add. A. B. C:] Rex Lombardus erat Luprandus in urbe Papia,
Qui gravat ecclesiam, Romam premit usque Sutriam,
Nec patitur patriam pacis habere viam.

Torna all'inizio