Stephanardus de Vicomercato: Liber de gestis in civitate Mediolani

Pag 35


Heu fas succumbit. Quociens Astrea ruinam
Sustinet! at crebro recipit superata vigorem.
Sternitur et nunquam cedit, que more resurgit
Antei, perpes succissum pululat eius
Germen , et in frondes plures succrescere novit.
Denique conveniunt partes, castrumque reliqui
Concessum, mediat fedus; quia sedula certat
Impietas auro ferroque sed accrius auro.
Nam foris insultus, intus sed munera pugnant.
Eruitur castrum, mox opida cetera strage
Ecclesie celeri sternuntur funditus, uno
Servato, colubris id enim non incola novit.
Non arsere meis patrii populatibus agri,
Non in dampna rui predo: mea iura petebam.
Hec grandis mea culpa fuit, quod solus, inermis
Non veni, fauces hostiles sanguine fuso
Ut sic implerem. Quid si vicina renitens
In iuga Nobilitas, dudum fugitiva per orbem
Coniugibus natisque suis conpassa, volebat
Ad proprium remeare solum? num luctus eorum
Perpes erit; crimen penis ne piabitur umquam?

Torna all'inizio