nefaria revelata, ex ipsorum manibus vitam
nostram innoxiam Dominus mirabiliter reservavit.
Sed cum nos tantum scelus sicut immeritum,
sic incredibile, primitus haberemus,
priusquam ad ulteriorem veritatis indaginem
nostra Serenitas perveniret, subito Pandulfus
de Fasanella, Jacobus de Morra,
excogitatae malitiae principes, quos laesa conscientia
stimulabat, una cum aliis Sociis et
principibus perpetrandi facinoris, in Curia
nostra praesentibus, se perfugae subsidium absentarunt.
Tybaldus vero et Guilhelmus praedicti,
morantes in regno, et ibidem mortis
nostrae nuncium tanquam indubitabilem expectantes,
ex insperato contrarium audientes,
metu terribili, velut de coelo fulminis
ictu percussi, ad duo ex castris nostris, Capuacium
videlicet et Scalam, sub fidelium
habitu, furtive subrepto, proditori
confugerunt. Ubi priusquam se possent rerum
et hominum defensione munire, fuerunt prompta
fide regnicolarum praeoccupati fidelium et
collectis undique viribus circumsepti. Nos
etiam apud Grossetum tunc temporis existentes,
postquam personae nostrae periculum caute
praevidimus, in haereditario regno nostro
Siciliae, velut in pupillam oculorum nostrorum
offendi nullatenus patientes, continuatis laboribus
et diebus, in regnum cum omnium
|
|