Battista Guarino: De ordine docendi ac studendi

Pag 68


hoc est illud otium quod dulce honestumque ac paene omni
negotio pulchrius idem palam affirmabat; hoc est quod satius
esse Atilius eruditissime simul et facetissime dicere solebat,
otiosum esse quam nihil agere. Hac ratione Plinius ille maior
omne tempus perire arbitrabatur quod studiis non impenderetur;
cuius adeo parcus exstitisse dicitur, ut Plinium minorem sororis
suae filium saepius corripuisse dicatur, quod ambularet, quia
scilicet tempus illud non perdere poterat; quin immo cum de
maiorum more legi faceret et lector, quem Graeci ajnagnwvsthn
nominant, «quaedam perperam pronuntiasset, quidam ex amicis
revocavit et repeti coegit», cui Plinius: «nempe intellexeras?»
inquit; et «cum ille annuisset: 'cur ergo revocabas? decem
amplius versus hac tua interpellatione perdidimus'». Cato quoque,
qui post mortem Uticensis est cognominatus, ne tempus
perderet interim dum Senatus cogeretur, in curiae vestibulo aliquid
lectitasse fertur. Accusasse naturam Theophrastus dicitur,
quod cornicibus et cervis longam vitam praestitisset quibus
diu vivere nihil necesse erat, hominibus vero brevem, qui multis
saeculis ad infinitam rerum cognitionem indigebant. Quod
an philosopho gravi deplorare conveniat ipse viderit; nos tamen
hoc teneamus, non oportere inane hoc tempus effluere quod ille
breve nimis esse conquerebatur. Habent ceteri animantes insitum
aliquid natura, ut equi currere, aves volare, hominibus
vero sciendi cupiditas tradita est, unde et humanitatis studia
sunt nuncupata; quam enim Graeci παιδείαν vocant et nos eruditionem
institutionemque in bonas artes dicimus, eam humanitatem
quoque veteres nominarunt, quia scientiae cura ex universis
animantibus uni homini data sit; hoc autem studiorum
genus variam magis quam reliqua scientiam complectitur.
Ceterum, ut spero, qui iam per se ipso scripta intelligent tantam
studendi voluptatem esse percipient, ut nostris adhortationibus
minime egeant; quare iam scribendi modus hic sit.

Torna all'inizio