: Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae

Pag 38


hostium evaserunt. Auctores vero fuge Brixienses dicuntur principaliter extitisse. Multi
etiam capti sunt de ipsius exercitu, pauci vero gladio perierunt. Tunc revera exultaverunt
victores, capta preda, quando electorum armorum et equorum et preciose suppellectilis spolia
dividebant. Supremum vero et inextimabile gaudium erat cunctis, quod carnifex diabuli
erat captus, qui nec viris grandevis nec mulieribus pregnantibus nec infantibus balbutientibus
unquam voluit misereri.
Postquam autem rumor insonuit per exercitum, quod captus esset perfidus Ecelinus a
vocibus exclamantium populorum, a strepitu concurrentium equorum, a clangore tubarum terra
tremere videbatur. Omnes quippe certatim currebant ad diabuli monstrum et Sathane spectaculum
intuendum qui detentus erat. Et fuit miles quidam, secundum multorum dictum, qui
Ezelinum, sic circumdatum et iam quasi non Ezelinum, set unum captum et indefensum, bis
vel ter in capite rusticane percussit, excusans improberium suum et dicens, quod hoc fecit
in cuiusdam fratris sui vindictam, quem pede uno fecerat mutilari. Qui idem quisque fuerit,
non laudem meruit, set summe pocius obbrobrium vilitatis. Nam idem facinus est putandum,
captum nobilem vel ignobilem offendere vel ferire, quasi gladio cedere cadaver inanimatum
et hominem panno funereo jam insutum. Ista itaque victoria triumphalis, a cunctis populis
recolenda est die sabbati quarto exeunte septembri, in quo festum sanctorum Cosme et Damiani
martirum celebratur, prope fluvium Adduam est patrata. Ibi perierunt arma bellica
Ecelini, ibi bellorum seva tempestas iubente Domino conquievit. Tunc omnipotens aures sue
ineffabilis misericordie inclinavit, ut audiret gemitus compeditorum et filios teremptorum ab
ergastulis liberaret. Diem siquidem istam memorialem in qua vere celorum cateracta aperta
et viscera misericordie Dei nostri largiter affluxerunt, debet omnis Italia, imo omnes et universi,
qui christiana professione censentur, merito celebrare in qua Dominus operatus est salutem
in medio Lombardie, caput malorum cum suis satellitibus mirabiliter prosternendo.
Tunc vere percussit Dominus detestabilem Philisteum et abstulit obprobrium de populo christiano.
Et licet David prohibuerit ne Saulis et Ionathe occisio annunciaretur in Geth et in
competis Ascalonis, causam tamen rationabilem assignavit, ne scilicet Philistei letarentur et
augeretur cultus abominabilis idolorum. Stragem tamen exercitus Ecelini audiat omnis terra
et plenitudo eius, insule et habitatores earum, ut divine maiestatis potentia ubique ore omnium
predicetur; cui victoria ista est totaliter adscribenda, non viribus hominum aut effectibus planetarum,
quia non salvaverunt de tanto periculo Ecelinum augures celi castra eius sequentes,
qui contemplabantur sidera et supputabant menses, ut ei ventura certissime nunciarent. Sed
revera parcendum est eis, quia tam gravissimo prelio imminente, adequare planetas, accipere
astrolabium et studere in tabulis astronomie minime potuerunt; vel forte gravi discrimine
pugne plus in equorum velocitate quam in planetarum auxilio confidebant. Et ne aliquis
ignarus istius negocii valeat dicere in futuro, magistrum scelerum de talibus non curasse,
tota Marchia in testimonium deducatur, que vidit in eius curia plures astronomos magnifice

1



5




10




15




20




25




30




35

Torna all'inizio