Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

271


accusatus, in quadam turri est carceri mancipatus, ubi illos versus,
qui cantantur in ramis Palmarum, scilicet: "Gloria, laus et honor
tibi sit et cetera" composuit. et cum processio cum imperatore
in die transiret, versus illos decantavit et ad processionem ipsos
proiecit. qui in tantum imperatori et omnibus qui erant in
processione placuerunt, quod imperator ipsum a carcere extraxit
et in sede sua collocavit. quia vero versus illi in turri
et ianuis clausis decantati fuerunt, ideo in aliquibus locis est
consuetudo quod pueri turrem ascendunt et illos versus ibi
decantant et totus clerus respondet. alicubi vero turris non
ascenditur, sed clausis ecclesie ianuis, decantantur. circa hec
tempora apud Brixiam tribus diebus et noctibus sanguis de
celo pluisse narratur, prout in cronicis multis habetur. de
Theodulfo episcopo .IX.

Torna all'inizio