Plurima volvebam, flebam quoque; vidit ab alto  
       Dedalus annosas inter considere fagos;  
       Accessit?, citharamque ferens: puer, accipe, dixit;  
       Hac casus solare tuos, hac falle laborem.  
Gal. Infelix ! ubi tunc aberam ? Fortasse fuisset  
       Hec fortuna alii; citharam michi Dedalus illam; 
       Novit enim egregie, atque interdum visus amare est. 
Tir. Hanc minime; sed forte aliam, nam milia multa  
       Ille habet et large partitur munera in omnes,  
       Galle; sed, ante diu quam presens silva vireret,  
       Hec fuerat promissa michi. Namque anxia partu  
       Mater anelanti Lucinam voce rogabat, 
       Et mestum, ignarus lucis, iam limen adibam;  
       Attulit ecce pium fors Dedalon; haud mora, mixto  
       Vagitu gemituque gravi concussus, apertas  
       Substitit ante fores; deque obstetricibus uni: 
       Si puer est, citharam dabimus; si nata, monile,  
       Dixerat, ac speculum; subitoque evanuit. Inde 
       Polliciti rediitque memor, factoque beavit. 
Gal.  Utilis invidie species imitatio fervens, 
       Incutiensque animo stimulos, Tirrene, fatebor. 
       Ardeo nunc similem citharam, nisi forsitan ista   
       (Quod malim) caruisse velis. Sunt vellera nobis 
       Mollia, sunt hedi; pretium, vel grande licebit, 
       Ipse rei parve statuas. Parebitur ultro. 
Tir.  Grande rei parve ? Cithare solatia nescis; 
       Rem magnam (sit nota) voces: fastidia mulcet,  
       Lassatos animos refovet, solatur amicos, 
       Gaudia restituit, pellit de pectore luctum, 
       Exiccat lacrimas, compescit flebile murmur, 
       Spes revehit, frangitque metus, vultumque serenat.
  |  
  
20 
  
  
  
  
25 
  
  
  
  
30 
  
  
  
  
35 
  
  
  
  
40 
  
  
  
  
45 
  
  
  
 
  |