Henricus Abrincensis: Legenda Sancti Francisci Versificata

Pag 1231


Viventesque diu caste, concorditer una
Migravere die, sortito fine beato:
Sicque salutis opus praedicit et impetrat idem.
Dum semel exsistit Franciscus in urbe Senensi,
Religiosus vir divina lege peritus
Conquirens ab eo secreta futura petebat.
Cui sanctus pandit quaesita simulque quod ipsi
Et per quos, genere, mors infligenda sit addit.
Quod sic ex alio firmat sermone futurum:
Eius enim scrupulum quem nulli dixerat unquam,
Miranti prodit, et eum curando. recidit;
Dictorumque fidem finis facit ipse secutus.
69.
XIX. Additio.
80.
Pluribus exemplis, quae gestis eius habentur,
Clarescit quod eum duplex implevit Heliae
Spiritus, ut signa faceret sciretque futura,
Et mentes hominum praesens absensque videret.
90. Sic nunc, sic iterum...
XX. Additio.
95.
Denique multiplici virtute refulsit, ut omni
Ornatum lapide pretioso
vas solet auri;
Cunctorum namque iustorum spiritus ipsum
Induit, ut fieret virtute probatus in omni.
Exemplis potius vel paucis dicta patebunt.
Carnem cum vitiis crucifigens sic macerabat,
Ut vix naturam sustentari pateretur.

Torna all'inizio