Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 606


locum dominice passionis, ubi erectum erat simulacrum Veneris, expurgavit; ubi tres cruces invenit,
quarum una fuit dominica, que orante Machario episcopo sic discernitur, quia tactu eius mortuus
suscitatur, mulier ab egritudine liberatur; preterrea clavos invenit, partem quorum in gallea filii,
partem in freno posuit. Sicque adimpletum est illud Zacharie: Erit quod in freno est equi sancto
Domino
; ligni quoque pars est in theca sacerdotali, pars dicitur in statua Constantini. [Et si vis
invenire de gestis, que fuerunt eodem tempore, recurre ad cronicam beati Silvestri
pape I].

XLV: De Constantino, Constancio et Constante.


Anno Domini CCCXLI. Constantinus et Constantius et Constans filii Constancii, quos
predictus pater eius cesares instituit, supradicti filii Constantini regnaverunt apud Romanos
an. XXIIII. Iusserat autem Constantinus pater supradictorum, quod Dalmatianus
nepos, Dalmacii fratris filius, cum filiis imperaret, sed factione interemptus est. Constantinus apud
Aquilegiam occisus est. Constans aliquando consulte regnavit, qui Francos domuit. Sed Arrianus
effectus est, militibus intollerabilis, factione Magnecii tyrranni non longe ab Inspanie partibus
interfectus est. Constancius fuit diversa forma. Nam a Persis multa perpessus est, Sapore rege
Persarum Mesopotamiam vastante et Nisibi civitatem obsidente. Magnecium tyrranum, qui Gallias,
Yspanias, Affricam et Ytaliam optinuerat, vicit, apud Lugdunum se propriam occidit, et Decentius
frater eius, quem ad tuendas Gallias cesarem miserat, audita morte fratris Senonis laqueo se suspendit.
Quidam quoque Vetranioni circa Illiricum electo regium insigne detraxit. Ad hec Gallum filium
patrui cesarem fecit et Orienti prefecit. Gallus autem Iudeos oppressit et multos nobiles Antiochie
interfecit. Sed demum a Constantio propter invidia occisus est. Silvanus et, qui res novas in
Gallias moliebatur, extinctus est. Solus ergo Constantius princeps et augustus in Romano fuit imperio.
Qui Iulianum Galli fratrem cesarem fecit et Constanciam sororem sibi dedit in uxorem, eumque
ad Gallias missit, ubi multa per ipsum egregia facta sunt. Demum Iulianus barbaris suffugatis a
militibus augustus appellatus est. Cumque adversus Constancium arma levaret vel moveret, Constancius
nimia cogitatione inter Asiam et Capadociam mortuus est. Eisdem temporibus Marchus
Silvestro successit, Iulius et post Iulium Liberius Rome sedit episcopus; successit Felix papa.

XLVI. De Iuliano monacho et apostata.


Anno Domini CCCLXIIII. Iulianus monachus et apostata regnavit apud Romanos an. II,
men. VIII. Hic liberalibus disciplinis extitit eruditus et utraque lingua peritus. Hic cocos, tonsores,
et eunuchos exosos habuit, cocos, quia cibis simplicibus utebatur ut phylosophus utebatur,
tonsentes, quia unus multitudini sufficiebat, eunuchos, quia uxor eius obierat. Scriptores vero antique
fortune restituit eisque salarium instituit. Et ut sine contradictione optineret imperium, simulata
religione iussit episcopos de vinculis Constancii penitus relaxare. [Et si vis invenire de gestis
tempore Iuliani, recurre ad cronicam Liberii pape I, et in margine, multa mala
invenies de eo]. Sed cum fuerit ab inicio Christianus et, ut dicitur, monachus, electus, factus
imperator, ad ydolorum rursus reversus, factus est Christianorum proditor et persecutor. Qui
Galileos, id est Christianos sic enim prius nominabantur, poetarum et phylosoforum prohibuit
legere disciplinas, dicens: Nostris telis vulneramur. Quia Christiani scriptis nostris armati contra nos
bella suscipiunt. Qui dum in odium Christi Iudeis templum in Ierosolimis reparandi licentiam tribuisset,
eis repurgium facientibus terra de valle crescebat. Eisque recuperantibus subito fit terremotus, saxa
discutiuntur, et igneo globo ab interiori templo egresso hedificatores prosternuntur incendio. Sed ne

Torna all'inizio