Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 124


scenophegia, quam quę exhibetur circa regulos perstrepente
turba plebeia. Fidelis sum, fideliter loquor. Deus et pater
domini nostri Iesu Christi scit, quia non mentior
. Non enim
vere poterit imperator dici minoratus integritate tanti talisque
officii. Postquam autem cognoverit dominus meus cesar
per me, servum suum, tam gloriosissimum misterium, confido
in domino
, quia non deputabit me in extremo cornu fidelium.
Erit quippe dies illa celeberrima angelis in cęlo et hominibus
in terra.
VIII.
Duo igitur episcopelli sustentant manus unius provincię regulelli.
Antecedit eum ferrea crucicula, retro prosequitur agrestis
plebicula.
CAP. VIIII.
ROMA MINORATUR, PROHELEMPSIS NI
CELEBRATUR
IUNCTIS QUINQUE VIRIS CAPITUM GESTAMINE
MIRIS.
Processio vero Romani imperatoris celebratur talibus
modis. Portatur ante eum sancta crux gravida ligni

1



5




10




15




20
Torna all'inizio