Iohannes de Plano Carpini (ca. 1190-1252): Historia Mongalorum (ca. 1250)

Pag 298


ad predam collectam, antequam omnino sit exercitus contrariorum
devictus, maxima pena debet multari; talis enim apud Tartaros
sine ulla miseratione occiditur. Locus ad prelium est eligendus,
si fieri potest, ut campus sit planus, et ut possint undique videre.
Et debent habere, si possunt, silvam magnam a tergo vel a latere,
ita tamen quod non possunt intrare inter ipsos et silvam.
Nec debent omnes convenire in unum, sed facere acies multas et
divisas ab invicem, non tamen nimis distantes. Et contra illos qui
primo veniunt, debent unam aciem mittere que eis occurrat; et si
Tartari simulant fugam, non multum vadant post eos, nisi forte
quantum possunt videre, ne forte ipsos ad paratas insidias trahant,
sicut ferre solent. Et alia sit parata ad iuvandum ipsam aciem si
fuerit oportunum.
<9>. Insuper habeant speculatores ex omni parte, ut videant
quando veniunt alie acies Tartarorum retro a dextris et a sinistris;
et semper debent mittere aciem contra aciem que eis occurrat. Ipsi
enim semper nituntur concludere adversarios suos in medio; unde
magnam cautelam debent habere, ne hoc facere possint, quia sic
exercitus facillime debellatur. Acies autem debent hoc cavere, ne
diu currant post eos propter insidias quas solent parare; plus enim
fraudulentia quam fortitudine pugnant.
<10>. Duces exercitus semper esse debent parati ad mittendum
adiutorium si necessarium est, illis qui sunt in pugna; et propter
hoc etiam debent vitare nimium cursum post eos, ne forte fatigentur

Torna all'inizio