refectorium, coquinam, dormitorium et stabulum, pulcra sedilia,
expolitas mensas et domos immensas. Nihil enim video horum,
nisi quod cerno vos hilares et iucundos, superabundantes gaudio,
repletos consolatione, ac si omnia expectetis ad votum suppeti
vobis".
Ipsi quoque respondentes dixerunt: "Domina et regina nostra,
nos servi tui ex longo itinere fatigati sumus, et tu, nobiscum veniens,
non modicum laborasti. Comedamus ergo prius, si iubes, et
sic confortati ad nutum tuum omnia implebuntur".
"Placet quod dicitis" ait; "sed iam afferte aquam, ut manus
nostras lavemus, et sindones, quibus tergamus eas". Illi vero citissime
obtulerunt medium quoddam terreum vasculum, quia perfectum
non erat ibi, plenum aqua. Et vergentes in manibus eius
respiciebant huc atque illuc pro sindone. Cumque non invenissent
eam, unus obtulit ei tunicam qua indutus erat ut cum ea tergeret
manus. Ipsa vero, cum gratiarum actione illam suscipiens, magnificabat
Deum in corde suo, qui talibus eam associavit hominibus.
Deinde duxerunt eam ad locum in quo mensa parata erat. Que,
cum fuisset perducta, respexit et nil aliud videns quam tria vel quatuor
frusta panis hordeacei aut suricei posita super gramina, vehementer
admirata est dicens intra se: "Quis umquam vidit talia in
generationibus seculorum? Benedictus tu, Domine Deus, cui cura
est de omnibus; subest enim tibi posse, cum volueris; docuisti
populum tuum per talia opera placere tibi". Sicque consederunt
pariter gratias agentes Deo super omnia dona sua.
Iussit domina Paupertas apportari cocta cibaria in scutellis. Et
ecce allata est scutella una plena aqua frigida, ut intingerent omnes
in ea panem: non erat ibi copia scutellarum nec coquorum pluralitas.
Petiit aliquas saltem herbas odoriferas crudas sibi preberi. Sed
hortulanum non habentes et hortum nescientes, collegerunt in silva
herbas agrestes et posuerunt coram ea. Que ait: "Parum salis afferte
ut saliam herbas, quoniam amare sunt". "Exspecta -inquiunt
-domina, quousque civitatem intremus et afferamus tibi, si
fuerit qui prebeat nobis". "Prebete -inquit -mihi cultellum ut
|
1
5
10
15
20
25
30
|