Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 386


confidisse defecit. Considero etiam quod frater meus
qui tenaces semper habuit manus ad munera, vel tepebit
penitus in mittendo de cetero, vel religionis alicujus
assumet habitum ex casus hujusmodi crudelitate turbatus.
Ego vero Gaietam propterea bis accessi ut per Gaietanos
qui tanquam dampni participes indempnitatis mihi
remedium licet frustra promittunt, super hiis possem
consilium invenire. Et idcirco, carissime domine, personam
vestram quae mihi est non solum in prosperitate
solatium, sed in adversis etiam delectamen, visurus venire
non potui. Scribo vobis tamen haec omnia tanquam illi
cui volo, debeo et teneor omnia negotia propalare. Vos
itaque, domine, prosperum vestrum statum et si redire
ad partes istas in proximo vel in Arpino morari diutius
proponatis, mihi vestro dignemini nunciare si placet.
n. 89
Domino G. de Cusentia Nicolaus de Rocca.
Quod post discessum vestrum labore confractos, frigoris
algore torpentes, nivis gelidae candore conspersos et
jejunii pressura famelicos sub votiva tecta Venusii placidus
vos hospes induxit et sufficienter ut scribitis articulis
singulis per opposita satisfecit, satis laetanter id
audio et residentis moram propterea magis laudo. Sane
si amici fuisset et socii consilio creditum, potuisset forsitan
actionum gravis illa congeries, quantumvis hospitii
reconciliata successu, vel praecaveri totaliter vel in melius
circumscribi, ut expectatus tantisper eventus quem
quarumdam dierum subsequentia peperisset, viam veritatis
instrueret et auram efficeret itinerantibus gratiorem.
Sed istud placuit inchoare viagium, temptare nives
et frigoris frangere caumata, sed potius eis frangi. Cur
non etiam placuit ista praecidere et in alio quidem vestro,
quod erat quasi viatoribus obvium, hospitio declinare

Torna all'inizio