10
Lanfrancus peccator et indignus sanctae Dorobernensis aecclesiae
archiepiscopus magnifico Hibernie regi Terdeluaco benedictionem
cum seruicio et orationibus.
Nullam Deus maiorem terris misericordiam impendit quam cum
pacis ac iusticiae amatores ad animarum seu corporum gubernacula
prouehit, et maxime cum bonis regibus regna huius mundi
regenda committit. Hinc namque pax oritur discordia sopitur et, ut
breuiter cuncta complectar, Christianae religionis obseruantia
stabilitur. Quod populis Hiberniae diuinitus tunc collatum fuisse
prudens inspector intelligit, quando omnipotens Deus excellentiae
uestrae ius regiae potestatis super illam terram concessit. Tot
enim tantaque bona de magnitudinis uestrae erga bonos pia
humilitate, contra prauos districta seueritate, circa omne hominum
genus discretissima aequitate frater et coepiscopus noster
Patricius narrauit, ut quamuis uos nunquam uiderimus, tanquam
uisos tamen uos diligamus et tanquam uisis ac bene cognitis
uobis salubriter consulere et sincerissime seruire cupiamus.
Verum inter multa quae placent relata nobis sunt quaedam
quae displicent: uidelicet quod in regno uestro quisque pro
arbitrio suo legitime sibi copulatam uxorem nulla canonica causa
interueniente relinquit et aliam quamlibet, seu sibi uel relicte
uxori consanguinitate propinquam siue quam alius simili improbitate
deseruit, maritali seu fornicaria lege punienda sibi
temeritate coniungit; quod episcopi ab uno episcopo consecrantur;
quod in uillis uel ciuitatibus plures ordinantur; quod infantes
baptismo sine crismate consecrato baptizantur; quod sacri ordines
per pecuniam ab episcopis dantur. Haec omnia et siqua sunt
similia contra euangelicam et apostolicam auctoritatem, contra
sanctorum canonum prohibitionem, contra omnium orthodoxorum |
|