Robertus. Et ideo dimittamus eum, quia Scriptura dicit, Eccli.
XXII: Cum stulto non multum loquaris. Quare? Quia Sapiens in
Prover. dicit, XXVII: Si contuderis stultum in pila quasi typsánas
feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia eius.
De deformi et inhonesta stultitia istorum ribaldorum, et quod processu temporis
frater Ghirardinus Segalellus mutavit habitum et alium sumpsit,
et quod verbis scurrilibus utebatur.
Revertamur iam nunc ad Ghirardinum Segalellum, qui fuit
primus istorum qui se dicunt Apostolos esse et non sunt, sed sunt
congregatio, stultorum et bestialium ribaldorum, qui volunt
vivere de labore et sudore aliorum, et ipsi nullam utilitatem conferunt
his qui elemosinas sibi faciunt. Hi namque de diversis
partibus congregati venerunt ad videndum fratrem Ghirardinum
Segalellum, eo quod primus eorum fuerit, et tantis eum laudibus
extulerunt, ut etiam ipse pro tanto aplausu miratus sit
vehementer. Et nichil aliud dicebant, nisi quod congregati circa
ipsum in quadam domo bene centies alta voce dicebant: «Pater,
pater, pater!». Et post breve intervallum resumebant istud idem
et cantabant «Pater, pater, pater!», eo modo quo pueri, qui
instruuntur in scolis a magistris gramaticalibus, solent facere,
cum per intervalla clamando repetunt quod dictum est a magistro.
Ipse vero pro hoc honore tale beneficium rependit eisdem, quia
se et omnes alios denudavit usque adeo, quod etiam membra
genitalia sine bracis et aliquo velamine nuda essent, et stabant
apodiati ad murum in acie circum circa, sed non in acie ordinata
nec honesta nec bona. Volebat enim eos expropriare, ut nudi
nudum Christum de cetero sequerentur. Posuerat enim quilibet
eorum, ex precepto magistri, vestimenta sua in medio domus
ligata seorsum. Tunc, ex precepto magistri, cum ita inhoneste
starent, introducta est «mulier, caput peccati, arma diaboli,
expulsio paradisi, delicti mater, corruptio legis antique». Cui
Ghirardinus Segalellus, qui magister erat istorum, precepit ut
pauperibus sic expropriatis et a propriis denudatis vestimenta
|
|