Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 190


quod omnis denominatio divinitatis de tota divinitate predicatur. Unde
etiam ex hoc loco probari videtur, quod nominationes relative, id est
Pater et Filius, que non de tota divinitate dicuntur, divinitatis denominationes
non dicantur sed divine notiones, id est non divinitatis sed denominationes
notionis.
Sequitur: Dicendum est igitur quomodo in omni divinitate hoc accipiendum
est.
Ex auctoritate divine pagine exhibere conatur, quod divine denominationes
in tota divinitate predicantur. Unde ponit: etenim ipsum
Verbum natum ex bono ait
in Evangelio: « Ego sum bonus ». Hoc autem
et ibi dixit, ubi ait: «Ego sum pastor bonus», et ubi respondet querenti
et dicenti: «Magister bone», et ille: «Quid me dicis bonum? Nemo
bonus nisi unus solus Deus», et etiam ibi: «An oculus tuus nequam
est, quia ego bonus sum?» Et quidam Deo acceptabilium prophetarum,
David, laudat et scriptis commendat Spiritum bonum dicens in psalmo:
«Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam». Verum quia Dominus
de Domino in propheta loquebatur, locutio Domini est, qua se
Verbi sui enuntiatione Spiritum bonum sicuti est, esse veraciter profitetur.
Et quia bonum esse est in Deo ipsum esse, adiecit iste sanctus
auctoritatem de Exodo et ait: et iterum Dominus dicit: « Ego sum qui
sum
». Has sane duas nominationes Verbum natum ex bono protulit,
ut ex his duabus liquido pandatur, quod nulla nominatio divinitatis de
ipso Deo particulariter sed universaliter predicatur. Quod auctor iste
ita prosequitur, quasi dicat: Verbum natum ex bono dicit “ego sum
bonus” et “ego sum qui sum”, si ergo hoc predicamentum bonitatis
et essentie aiunt blasphemi non secundum totam divinitatem laudari a sancta
Scriptura, ut omnis divinitas hoc et hoc predicamentum suscipiat, ut
quicquid est divinitatis, sit bonum et sit essens, sed iuxta unam partem
divine personalitatis dicant hec describi, ut bonum vel essens tantum dicatur
Pater vel Filius aut Spiritus Sanctus, et non tota divinitas totaliter
ita dicatur, vim faciunt Scripture, quam non secundum sensum Spiritus
Sancti ipsam edentis, sed iuxta sue voluntatis arbitrium extorta intelligentia
profitentur.
Nan si hec eorum prava sententia rata transisset, ut nominatio
divinitatis, <que est ens>, ad totam divinitatem perveniat, quomodo
autem audient
verba fidelia et vera in Apochalipsi referente beato Iohanne

Torna all'inizio