clamore super eos ex improviso irruentes, cum aliquibus 
Cremonensibus et Laudensibus subito revenientibus bellum 
inceptum est. Et aliquibus utrinque mortuis, aliis vero captis, 
non valentibus Cremonensibus et Laudensibus resistere in 
fugam  sunt  prorupti; quorum aliqui fortuito per quandam 
fugientes viam bene evaserunt; alia vero magna pars per 
mediam aquam paludis, quam parvam extimabant, transeuntes, 
pre magnitudine luti, quod erat in aqua, vix transire 
poterant, equis et armis in luto relictis. Ibique fuerunt capti 
de Laudensibus decem equites et quattuordecim de Cremonensibus, 
ducentis equis ibi amissis. 
Imperator vero, qui tunc erat in Baradello, subito que 
gerebantur cognoscens, confestim in occursum Laudensium 
et Cremonensium venit quattuorque cepit de Mediolanensibus, 
qui paludem transiverant, reliquis in fugam conversis. Et 
quidam miles Laudensis, qui dicitur Carnevalis de Cuzigo, 
inter frondes cum equo suo latitans pre timore, quendam 
probum militem, qui vocatur Rogerius de Sancto Sceptiro
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
 
  |