Desiderius abbas Casinensis: Dialogi de miraculis Sancti Benedicti

Pag 1146


a vicinis circa Urbem manentibus coniurantibus cum Kadulo Parmensi episcopo, qui tunc
apostolicam sedem invadere temptabat, cum militibus, qui Romanam ecclesiam defensabant,
commissum est, iusto Dei iudicio confossus interiit. Hic igitur audita fama miraculorum,
quae omnipotens Deus meritis beati Leonis fidelibus populis exhibebat, non solum non
credebat, verum etiam ore sacrilego deridebat et blasphemabat. Cum denique quadam
die in conventu astaret populi et sermo inter eos de signis et virtutibus beati Leonis
exortus esset, coepit irridere, dicens: "Si sanctus est, ut dicitis, contrahat michi digitum
meum". Cumque compesceretur ab his, qui astabant, ne de sancto viro talia loqueretur,
dimisso conventu discessit. Cum ecce forte canis, qui eum sequebatur, suem in platea
inventum invasit. Ille vero, ne porcus discerperetur, festine cucurrit ac iniecta manu
canem tenere voluit; sed mox porcus hianti ore digitum eius momordit. Sicque ex illa
die omni tempore, quo advixit, digitum contractum habens nullatenus eum extendere
potuit. Unde factum est, ut, qui Dei famulum irridere praesumpserat, ipse contracto digito
omnibus derisui haberetur. Haec de tanto patre beato Leone dicta sufficiant, ut, quia
ad aliorum narranda gesta properamus, alii, cui otium est, quae multa de illo et mirabiliora
dicuntur, scribenda relinquamus.
4. Quod Dominus in euangelio dicit: "Pater meus usque modo operatur, et ego
operor", cotidie cernimus adimpleri et antiqua novis temporibus miracula innovari. Haec
itaque, quae dicturus sum, adeo clara sunt, ut non solum in Florentina diocesi, in qua
facta noscuntur, verum etiam in tota Tuscia ac in urbe, quae caput mundi est, Roma
constet esse notissima.
Petrus quidam clericus dictus est, qui occulte data pecunia regio adminiculo in praedicta
Florentina civitate cathedram episcopatus accepit. Cum denique a clericis et populo,
ut episcopum decebat, benigne fuisset susceptus, post non multi spatium temporis fama
per eiusdem episcopatus diocesim increbuit, quod symoniacae heresis peste foedatus, quod
gratis Domino iubente accipere et dare statutum est, pecunia mercatus fuerit. Cumque
tam horrenda, tam execranda fama primitus ad religiosorum, dehinc ad aures vulgi pervenisset,
coeperunt se plures ab eius communione subtrahere Romanoque pontifici, quaequae
super hac re cognoverant, divino exardescente zelo studuerunt insinuare. Qui episcoporum
concilio congregato eundem episcopum, ut rem diligenter agnosceret, convocavit.
Sed cum se synodo praesentasset, accusatoribus undique acclamantibus sacramento sese
purgare nitebatur. Cumque coram praesentibus res aliquantulum agitata fuisset, datae
indutiae sunt, ut per easdem forsitan indutias divinum expavescens iudicium, quod pertinaciter
negabat, humiliter confiteretur, quatinus ab aeterno non removeretur altari, si
ab hoc praesenti, cui ministrare iuste non poterat, se abstinuisset. Interim populus in
duas dividitur partes, quarum altera, quae amorem Dei muneribus praeferebat, clericos et
religiosos monachos, qui contra episcopum rem comprobandam susceperant, altera vero,
quae munera et favorem diligebat, episcopum est secuta. Cum crebro igitur inter se
altercaretur populus et altera alteri obstaret parti, in tantum exorta augebatur contentio,

1



5




10




15




20




25




30




35



Torna all'inizio