Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 211



VIII 57

Pro indumento letitie pannum recepimus, quem misistis, assurgimusque ad grates. Verum ne tua
videamur munuscula inhiare, mitti de cetero prohibemus.

VIII 58

Nepos est mihi, cui creditur esse ingenium satis applicabile studio et addiscendi studiosa voluntas.
Id autem, quod hactenus defuit, videlicet bonorum subsidium ad expensas, pie satis et multum
liberaliter obtulistis, in quo munificentie vestre ad gratiarum actiones assurgens retributionis confiteor
debitum et cuiusdam tacite obligationis recognosco contractum. Utatur igitur confidenter in
Domino et ad commoda vestra et Laudensis ecclesie tali talis, creditor debitore, qui, quod poterit,
solvet, et, si potentie deerit, credule voluntatis obsequio recompenset. Et utinam Dominus sic opera
desideriis subministret, ut verbis facta satisfaciant et affectus effectui recompenset!

VIII 59

Pro latore presentium paternitati vestre quasi timide scripsisse meminimus, sed rogati gratia et spem
et gratiam rogatoris excessit sue habundantia largitatis. Licet autem in hoc Deum, retributorem
omnium, vobis ad retributionis debitum teneri credamus et tanti retributio plene sufficiat, ne tamen,
quod absit, ingratitudinis vitium incurramus, liberalitati vestre ad gratiarum assurgimus
actiones.

VIII 60

Contingit interdum, quod manus nostras a quorundam muneribus revocamus, sed ipsas ad vestra
libere et libenter extendimus, quia in eis quodammodo utimur iure nostro. Nihilominus tamen in
hoc vestro nostro ad gratiarum vobis assurgimus actiones de pellibus marturinis.

Torna all'inizio