Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

142


multum tepidus et remissus: "Habeo, inquit Dominus,
adversum te, quia caritatem tuam primam reliquisti. memor
esto igitur unde excideris et age penitentiam et prima opera fac".
quod iudices et rectores debent [odire] omnem avaritiam et cupiditatem.
[capitulum quartum].
Sicut dicit Apostolus: "Radix omnium malorum est cupiditas".
istud experimento videmus maxime in iudicibus et rectoribus
terrarum, in quibus ipsa cupiditas est radix precipue trium malorum.
rectores enim et iudices avari pervertunt iudicia, rapiunt
aliena et non curant de republica. ista autem tria aliquantulum latius
videamus. quandoquidem iudices et rectores sunt avari et munera
libenter accipiunt, tunc iudicia pervertunt. ideo dicitur in
Ecclesiastico: "Exenia et dona excecant oculos iudicum,
et [quasi] mutus avertunt correptionem". dicit autem
ibi expositor quod mutus est quedam ranuncula, que dicitur mutus
ab effectu quia, si in os canis latrantis prohicitur, statim mutus
efficitur. exenia ergo et dona sunt tanquam illa ranuncula,
quia in os avari iudicis vel rectoris proiecta, statim ipsi latrare desinunt
contra iniquitates, quia ulterius non audent redarguere

Torna all'inizio