Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 219


Quomodo se habet communitas domus ad communitates
alias, et quomodo huiusmodi
communitas sit necessaria
in humana vita.
Cap. II.

Dubitare forte aliquis, dicens nos scientiarum limites
ignorare: quia societas, sive communitas illa, per
quam nobis sufficimus in victu et vestitu, et in aliis necessariis
ad vitam, non videtur esse communitas domestica,
sed civilis: quia secundum Philosophum I. Politicorum,
Communitas domus, non est sufficiens in vita
tota. Ideo enim inventa fuit civitas, ut expedientia ad
vitam, quae in una domo, vel in uno vico reperiri non
possunt, reperirentur in vico alio, vel in alia parte civitatis.
Civitas ergo, si sit recte ordinata, continere debet expedientia
in tota vita, ut in tertio libro plenius ostendetur.
Quare si determinare de communitate civium non
spectat ad hunc librum, ubi agitur de regimine domus;
sed ad tertium, uibi agitur de regimine civitatis: videmur
transgressi fuisse limites huius artis, determinando
in praecedenti capitulo aliqua pertinentia ad communitatem
civitatis. Sed si diligenter aspicimus, quomodo
communitas domestica se habet ad communitates alias:
cum quaelibet communitas includat communitatem domesticam,
nec possit esse civitas, neque vicus, nisi habeant
esse domus: si communitas aliqua est necessaria in humana
vita: sequitur communitatem domus ad huiusmodi
vitam necessariam esse. In praecedenti ergo capitulo
determinavimus de societate humana, ostendentes eam
esse necesariam ad vitam nostram: quia per hoc manifeste
ostenditur necessariam esse communitatem domesticam:
cum omnis alia communitas communitatem

Torna all'inizio