Poggio Bracciolini: De infelicitate principum

Pag 14


quos plura vitiorum irritamenta ab exercitio virtutum
subducunt. Eluxit aliquando, sed tamen perraro, in aliquibus
quidam virtutum splendor. Sed scriptorum
nonnullorum assentatio, qui adulationis premia a principibus
expectabant, ex parvula scintilla virtutis maximum 5
incendium excitarunt, ampliantes ea verbis que
tenuia rebus erant. Valerius Maximus, adulatorum
scriptorumque omnium adulantissimus, de Iulio Cesare
in gratiam Tiberii sepius aperte mentitur, in laudibus
suis tanquam de deo loquens, non de eo cuius acta in 10
omni vita, armorum gloria excepta, a bonis reprobata
extitere. Sed licet pauci paulum emerserint a consuetudine
aliorum, tamen, si qua in eis virtus enituit, ea
multorum flagitiorum caligine obumbrata est. Invenies
quosdam humanos, sed luxuriosos, alios prudentes, 15
sed crudeles, hos iustos, sed deditos avaritie, nonnullos
magnifcos, sed raptores, quosdam liberales, sed ira
fervidos et impotentes. Ita quoquo verteris, nihil purum,
nihil sincerum in eis reperies, nihil castum, nihil
absolutum, sed ita infecta omnia, ut longo intervallo 20
virtutes a vitiis superentur.
28 Neque tantum hoc natura hominum, quantum
ipsius evenit vitio principatus. Nam tum natura fragiles
sumus atque imbecilles, qui facillime ad lasciviam et
vitia labamur, tum principatus re ipsa et licentia malus 25
est malorumque opifex ac minister. Sed in hac omni
nostra disputatione predictum velim me nihil adversus
personas, sed de re ipsa sentire quod loquor, que, cum
plurima vitia secum trahat, necesse est etiam bonos viros
aut corrumpat aut defatiget, adeo ut nullam felicitatem 30
degustare queant. Sunt enim in regno quedam
tanquam in etate adolescentum ac senum natura insita

Torna all'inizio