Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 120


[necessarium vide]batur omittere. Nam Berengario magistro comestabulo
trans Farum in terram quam ei curia dederat abeunte,
Rogerium Tironensem, de quo plurimum confidebat, illi substituit.
Qui, cum multa generis nobilitate polleret et virtutis esset
haud dubie, fidem quoque servare studuit eatenus inconcussam, ut
non solum adversus regem neque conspiraverit neque conspirantibus
unquam consenserit, sed amicis quoque semper eque robustam
fidem servaverit. Hic igitur et Robertus de Sancto Iohanne,
cuius supra mentio facta est, cum plurimos haberent amicos,
neque Panormi facile posset aliquid cura dignum accidere quod
non ad eorum notitiam perveniret, conspirantium machinamenta
cancellarium edocebant et quibus oporteret ea consiliis prepediri.
Quorum siquidem ipse monitus Odonis Quarrelli consilio pretulisset,
emergentes ab initio motus facile compressisset. Verum,
tanta cupiditas eiusdem Odonis mentem invaserat, ut ex sola munerum
quantitate fidem omnium metiretur. Inde factum est ut
auri gemmarumque splendore seductus, salubre consilium amicorum
neglexerit, et velut angues in sinu fovens, [nonnullo]s hotium
valde familiares habuerit.
XXXXVI. Nota quod cupiditas fidem corrumpit.
Interea, cum Matheum notarium cursores suos cum licteris ad
fratrem suum Cathaniensem episcopum sepissime preter consuetudinem
mittere compertum esset, putabatur ei conspirationis

1



5




10




15




20


Torna all'inizio