Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 602


Unde considerandum est, quod omnia nomina vel verba quae important respectum
originis absolute, recipiuntur in processionem divinam, sicut «procedit»,
«exit», «est ab alio»; illa autem quae important aliquid contrarium tribus praedictis,
nullo modo dicuntur, sicut «factus», quod repugnat consubstantialitati:
quia «facere» dicitur proprie secundum operationem quam agens exercet in id
quod est extra: et similiter verbum incipiendi repugnat coaeternitati, et similiter
verbum creandi importat dependentiam ad non esse.
Sed nativitas ad respectum originis absolute addit aliquid magis pertinens ad
consubstantialitatem quam ad differentiam substantiae: quia, sicut supra, dist. 8,
dictum est, nascitur proprie quod procedit coniunctum ei a quo procedit: et
ideo omnia illa quae pertinent ad generationem vivorum, quorum est nasci,
dicuntur in processione Filii, sicut «oriri et nasci», «gigni et generari»; et haec
est causa quare processio Filii potuit habere nomen proprium, non autem processio
Spiritus Sancti, qui non procedit per modum nascentis. Unde generatio
vel nativitas non transumitur ad divina secundum quod praesupponit creationem,
sed secundum quod importat consubstantialitatem.
Ad quartum dicendum, quod ratio illa sequitur de eo quod est ab alio, habens
aliam naturam ab ipso: quia sic naturae eius quod est ab alio, non debetur esse
ex se ipsa; unde ipsa non est suum esse, ut habeat necessitatem essendi ex se.
Sed Filius est a Patre, habens eamdem numero naturam; unde sicut natura
Patris est suum esse, ac per hoc necesse esse; ita et natura Filii: nec eius esse
est aliquo modo dependens ad nihil, sicut nec esse Patris.
Ad quintum dicendum, quod esse Filii non est creatum: unde Filius non habet
causam sui esse; nec suum esse habet principium: quamvis enim secundum nos
ipse Filius habeat principium a quo est, non tamen causam: quia secundum nos
nomen principii importat relationem originis absolute; nomen autem causae
importat respectum originis per comparationem ad esse rei quod a causa procedit:
unde terminus a quo, dicitur principium motus, non tamen causa. Sed
secundum graecos nomen causae importat simplicem formae originem, sicut
nomen principii secundum nos. Et quamvis dicamus Patrem principium Filii,
non tamen dicimus Filium principiatum a Patre; quia nomine principiati non
utimur nisi in his quae sunt constituta in esse per principium: unde linea non
dicitur esse principiatum puncti, sicut nec motus termini a quo; sed tamen dicitur
esse a principio.
Ad sextum dicendum, quod Filius non habuit esse antequam generaretur. Sed
quia generatio eius est aeterna, et esse eius aeternum est.

Torna all'inizio