Gotifredus Viterbiensis : Memoria seculorum

Pag 105


ienealogias et patrias et acta et nomina et annos et menses et dies eorum et bella principalia
summatim breviterque deflorata in hoc libro delectabiliter et lucide poteris invenire.
Restat igitur, ut hii, qui in legendis fabulis et rebus dubiis se ipsos consumunt, si rerum
omnium varietatem scire desiderant, huic operi generalissimo mentem apponant et inventa
memoriter teneant, cum sit beatius divinas litteras et veritatis titulos animo legentis inprimere,
quam ludos Coridonis et pecudes Melibei vel alias fabulas lectitare. - Ne autem,
o regum felicissime, difficultas dictaminis tibi tuisve laycis principibus ista perlegentibus
prestet obscuritatem, non multum studui in hoc opere verborum adhibere leporem, vel
dictiones cameratas vel sermones faleratos inferre, sed mediocrem dictandi sequor
urbanitatem. Et quoniam in cronicis antiquorum pernimia est loquendi brevitas, in ystoriis
vero nimia prolixitas, ego inter utrumque processi, ne forte vel brevitas obscuritatem
vel prolixitas fastidium lectoribus generaret. Hanc etiam simplicitatis et imperitie mee
lectionem non summis magistris et philosophis didascalis audeo exibere, set tibi layco
moderate philosophanti et aliis quasi pueris tibi coetaneis ista simplicia dicta proposui et
adaptavi. Mei etiam parvitas ingenii ad illa philosophantica culmina philosophantium non
attingit. Quod si hoc opus ad manus maiorum magistrorum aliquando pervenire contigerit,
ab eorum celsitudine peto humiliter et supplico, scriptis mee parvitatis et imperitie
indulgeri et non in hoc dictamine illam subtilitatem requirere, quam mea inbecillitas forte
non habet; et si invenerint versus pueriles vel aliquas sillabas in vitium lapsas, non statim
pro minimo delicto totum opus despiciant vel condempnent, dicente Oratio:
- - - -Non ego paucis
Offendor maculis, quas aut incuriia fudit
Aut humana parum cavit natura.

Attendant magis humanos labores meos et rerum magnitudinem operisque prolixitatem, cum
ego in angulis palatii imperialis, aut in via equitando sub aliqua arborum aut in silva aliqua
absconsus ad horam ista scripserim, in obsidionibus castrorum, in periculo preliorum
multorum, non in heremo vel in claustro aut aliquo quietis loco positus hec dictaverim,
set in omni motu et rerum turbatione assidue, et in guerra et in rebus bellicis, in strepitu
tante curie, ubi me oportebat cotidie esse assiduum, utpote capellanum, die ac nocte, in
missa, in omnibus horis diei, in mensa, in causis agitandis, in epistolis conficiendis, in
cotidiana cura novorum hospitiorum, in stipendiis conquirendis mihi meisque, in maximis
legationibous peragendis, bis in Siciliam, ter in Provintiam', semel in Yspaniam, sepe in
Franciam, 40 vicibus Romam de Alemania, et in omni labore et sollicitudine assidue magis
quam aliquis meus coetaneus in imperiali curia pertulisset. Que omnia quanto plura et graviora
sunt, tanto mirabilibus est, quod ego in tanto motu, in tanta crapula, tanto strepitu et sollicitudine
ista potui operari; et ystorias et omnes auctoritates veteris et novi testamenti ab
initio mundi, omnium regum et regnorum, omnium imperatorum et apostolicorum, insuper
etiam opera Christi et sanctorum patriarcharum et prophetarum et apostolorum in uno collegi
opere, tam brevi, tam lucido, usque in presentem diem. Que omnia magis ad utilitatem
christianorum omnium quam ad favorem temporalem perfeci. Unde rogo et obsecro vos,
lectores, ut pro Christi nomine anime mee dignemini benedicere, cum ego pre omnibus meis
laborihus in hoc opere solius Dei expectem remunerationem. Quod si dixerit quis, unde omnia
ista invenerim, sciat, me in omnibus regnis et ecclesiis, ad quas umquam perveni, librorum
fuisse eraria perscrutatum et de illis omnibus per spatium 40 annorum dulciora et magis
necessaria deflorasse. Sepe enim Greci a Constantinopoli et Sarraceni a Babillonia et
Persi a Perside et Armeni ab Armenia ad curiam imperialem et papalem venientes et
magnas legationes ferentes, me instruxerunt et sua scripta aliquando tradiderunt mihi.
Opus autem huius libri scias me spacio 9 annorum agitasse et in decimo, Deo gratias,
perfinisse feliciter amen. Nomen autem huius libri est Memoria seculorum. Ad hec
maiestatis tue fideliter moneo altitudinem, ut, quotiens pro magnitudine imminentium

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45




50
Torna all'inizio