Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

235


composuit, dicens: "Helpes dicta fui, Sicule regionis
alumna, quam procul a patria coniugis egret amor.
porticibus sacris iam nunc peregrina quiesco, Iudicis eterni testificata
tronum". procedente autem in tempore dictus
Theodoricus supradictum Boetium occidi fecit. idem quoque
Theodoricus Iohannem papam in carcere posuit et ibi eum
fame perire permisit. verum cum dictus Theodoricus fuisset
mortuus, quidam heremita vidit quod Iohannes papa eum
nudum et discalciatum et inchatenatum in ollam Vulcani proiecit,
sicut reffert Gregorius in libro Dyalogorum. circa

Torna all'inizio