Marcus Antonius Sabellicus: De Latinae linguae reparatione

Pag 127


graeco verterat: praeter orationes, quae pene LX numero feruntur,
ad centum et amplius scripsit volumina, de quibus, si ex iis quae
extant licet iudicare, dicam quod et multi, fuisse in eo viro facultatem
dicendi eximiam naturamque omnibus eloquentiae partibus
accommodatam, sed iudicium in quibusdam defuisse; requirasque
iure in eo quod et in Annaeo Seneca Fabius, oportuisse eum suo
ingenio alieno iudicio dicere. Quicquid enim natura illa voluit

Torna all'inizio