et fuit tercio decimo die eiusdem mensis Iulii, venit imperator 
a castro Creme civitati Laude, cum sol iam occasum fecisset, 
cum plus de trecentum suis militibus Teutonicis; ac per totam 
sequentem noctem cum ipsis et Laudensium equitibus equitavit 
versus Landrianum. Mandavitque Papiensibus, quatenus 
centum de ipsorum militibus Mediolanum, quam propius 
possent, acriter invaderent, alii vero Papiensium omnes equites 
in absconso loco se reponerent. Mandavitque etiam illis, qui 
Mediolanum invadere debebant, ut, cum ipsi reverterentur et 
a Mediolanensibus acriter persequerentur, quod ipsi per illam 
redirent viam, in qua imperator ipse cum Teutonicis suis et 
una cum Laudensibus et aliis Papiensibus absconditus foret. 
Papiensium itaque centum milites, ut imperator illis mandaverat, 
bene ac robuste Mediolanum per unum fere miliarium 
prope invadentes quam plurimosque homines etiam interficientes, 
maximam predam levaverunt. Mediolanenses vero, 
ut hoc audierunt, statim in equis ascendentes Papienses valde
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
 
  |