(4) Frater fratri: 'Salutem et fraternum amorem' vel: 'Cum
fraterna dilectione salutem' vel: 'Salutem et quicquid sibi'.
44. (1) DE LITTERATIS ET MILITIBUS ET AMICIS.
(2) Litteratis possumus dicere: 'Id sapere quod oportet' vel:
'Ad optate scientie culmina pervenire' vel: 'Ea docere vel scire
in terris que placeant in excelsis' vel: 'Salutem et haurire aquas
in gaudio de fontibus scientie salutaris'.
(3) Militibus autem sic: 'Salutem et robore accingi fortitudinis
et virtutis' vel: 'Salutem in longitudine dierum cum gloria
et honore' vel: 'Salutem et feliciter gubernare cingulum
glorie militaris'.
(4) Amicis vero in hunc modum: 'Salutem et prosperos ad
vota successus' vel: 'Salutem et prosperitatem in longitudine
dierum et vite' (5) vel: 'Felicibus et votivis in Domino successibus
abundare' vel: 'Votiva continuo perfrui sospitate (6) vel:
'Salutem et quicquid Nisus Eurialo' vel: 'Salutem et si quid
melius' vel: 'Salutem cum sincerissime dilectionis affectu'.
45. (1) DE INDIGNIS, HOSTIBUS ET EXCOMMUNICATIS.
(2) Quibusdam indignis amore nostro quandoque dicimus:
|
|