Guido Faba: Ars dictaminis

362


CXXVIIII.
Quid dubitatio.
Dubitatio est, cum de duabus aut pluribus quid dicendum
sit potius nos ostendimus dubitare, hoc modo: «Primus homo,
nescio pater aut vipera nominandus, nos paradisi gaudiis
spoliavit».
CXXX.
Quid expeditio.
Expeditio est, cum multis sufficienter enumeratis unum
infertur; ut si dicam: «Christus passus est vel causa sui, vel
causa nostri: non causa sui, quia peccatum non fecit, igitur
causa nostri».
CXXXI.
Quid sit dissolutio.
Dissolutio est, cum singulis membris redditur suum verbum,
nulla interposita coniunctione, hoc modo: «Succumbit
vitium, virtus regnat, natura triumphat».
CXXXII.
Item quid sit precisio.
Precisio est inchoati sermonis imperfectio, ut si dicam:
«Ista mulier sepe suum ....; tacebo tamen, ne dicam aliquid
me indignum». Intelligitur autem «çelotypavit virum
suum».

Torna all'inizio