posset viriliter superare. Qui respondit, quod gens Longobardorum modo superari
non posset, quia beatus Iohannes Baptista pro eis continue intercedit, eo quod regina basilicam
eius in Moeditia construxit. Progrediens inde Luceriam civitatem destruxit, Ageruntiam
civitatem sane capere nequivit. Beneventum obsedit, ubi Romoald Grimoaldi regis filius
ducatum habebat. Romoaldus itaque Grimoaldo patri suo nuncium direxit, auxilium petiit;
rex festinavit. Imperator Neapolim se recepit et inde bello cum suo dampno peracto
Romam perrexit; cui papa Vitalianus cum clero devote occurrit et populo. Imperator beato
Petro pallium obtulit auro contextum; et cum mansisset Rome diebus XII, ornamenta civitatis
et ecclesiarum, etiam Sancte Marie, ubi fuerat Panteon, et tecta enea deposuit et civitatem
auro exspoliavit. In Siciliam ingressus ibi per quinquennium mansit et tales
Calabrie, Sicilie, Affrice, Sardinie afflictiones indixit, quod nulli spes vite remaneret; sed in
balneo aput Syracusas occiditur. Cuius temporibus Archephalorum heresis invaluit.
Terre motus extitit Rome et scarabeorum pessima clades, ita ut nullus mortuum
suum agnosceret propter nimium inflationis tumorem. Tanta preterea fuere tonitrua, quanta nullus
ante meminerat, unde homines et animalia multa fulminibus sunt occisa.
Anno Domini DCLXXVII. Constantinus Constantini vel Constantis augusti filius aput
Constantinopolim regnavit an[nis] XVII. Cuius tempore Theodorus archiepiscopus et Adrianus
abbas a Vitaliano papa missi sunt ad informationem ecclesiarum; ad quod Theodorus iste,
ut quidam aiunt, librum penitentialem conposuit. Vitaliano successit Adeodatus.
Post quem Domnus, qui paradisum ante basilicam beati Petri candidis marmoribus mirifice stravit.
Cuius tempore stella splendidissima, prius non visa, in celo apparuit. Postea Domno pape
successit Agatho, qui causa componende pacis inter imperatorem et Lonbardos Constantinopolim
ivit, et cum osculum in porta civitatis cuidam leproso dedisset, illico sanatus est. Aput
Constantinopolim Georgius patriarcha heresim excitavit, que in domino nostro Iesu Christo unam
tantum voluntatem et operationem asseverabat. Quam ob causam Constantinus augustus synodum
congregari precepit. In qua fuere legati sancte Romane ecclesie missi ab Agathone papa Iohannes
Portuensis episcopus et Iohannes diaconus. Hec est sexta synodus universalis Consantinopolim congregata
temporibus Agathonis, sub principe Constantino. In qua dampnata fuit heresis supradicta.
In hora huius dampnationis aranearum tele in medio populi ceciderunt, quasi purgationis
sordium significative. Nam et patriarcha resipuit. In hac synodo lecta fuit
epistola Damiani Ticinensis episcopi sub nomine Mansueti Mediolanensis archiepiscopi, que synodo
magnum suffragium tulit; in qua hec verborum series continetur: Vera fides est, ut in
domino nostro Iesu Christo sicut due sunt nature, hoc est Dei et hominis, sic etiam due voluntates et
operationes. Vis audire, quid est deitatis? “Ego et pater unum sumus”. Vis audire, quid humanitatis?
“Pater maior me est”. Cerne secundum humanitatem eum dormientem, cerne secundum divinitatem
ventis imperantem. Aput Constantinopolim Constantinus moritur. Aput Longobardos quoque
Grimoald, cum regnasset an[nis] VIIII, mortuus in basilica sancti Ambrosii, quam aput
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|