1.6 DE DIMINVTIVIS
1 Diminutiuum est quod significat diminutionem sui primitiui
absolute, ut "regulus", id est "paruus rex"; si autem a comparatiuis
fiat, non est absolutum, ut "maiusculus". 2 Fiunt autem diminutiua
uel causa necessitatis, ut "postquam reguli conuenere", uel urbanitatis,
ut "fraterculus gigantum", uel adulationis, ut "Antoniaster".
3 Et deriuantur ab appellatiuis, pauca uero a propriis, quedam
etiam a diminutiuis. 4 Et pauca sunt que non seruant primitiuorum
genera, ut "rana, ranunculus", "scutum" uel "scuta, scutula"
et "scutella", "qualus, quasillum", "pristrinum, pristrilla", "acus,
aculeus", "unguis, ungula", "anguis, anguilla", "nubes, nubilum",
que tamen magis sunt denominatiua; preterea "panucula", "glandula",
"ensicula", "betaceus", "maluaceus". 5 Fiunt igitur quedam
littera et significatione, ut "flosculus", quedam tantum littera
abusiue, ut "anguilla", "Metellus". 6 Diminutiuorum uero forme
sunt X, quarum priores VII communes sunt masculinis femininis
et neutris, tres uero tantum sunt masculinorum: 7 in culus, cula,
culum , ut "igniculus", "anicula", "corpusculum"; in ulus, ula, ulum
|
|