: Rationes dictandi

Pag 24


postulet solatium, quern benignum nouerit misericordem et sanctum ?
quia igitur, pater, hec omnia uirtutum dona in uos quasi corporaliter
uigere cognoscimus,
peticio:
simpliciter exoramus, quatenus ecclesie nostre immo uestre in
domino pii patris sollicitudine prouideatis, et sub uestri moderaminis
discretione idoneum nobis patrem inuenire et inuentum tribuere
procuretis.
Ponitur etiam captatio beniuolentie aliquotiens post
narrationem et peticionem, et ultima conclusio non negatur.
et in responsiuis maxime id fieri solet epistolis, hoc modo :
narratio :
rarissime uel nullius consuetudinis est, ut tribuere quispiam quam
accipere malit. conditionis enim humane est ista natura, ut ubi
se nouit plurimis indigentem permulta iugiter postulet et inquirat.
nam de matris utero nudus quisque progreditur. sicut uidelicet
indumentis, ita rebus omnibus spoliatur. cuius igitur natura fit
ulique, quod tibi parentes pauca dirigunt, pauciora quidem nisi
filialis uerecundia cogeret directuri. ego enim, fili, ut, quod petisti ex
integro supplere nequeo.
peticio :
familiariter rogito, ne moleste suscipias.
beniuolentie captatio:
nam probitatis tue prudentiam tantam esse cognosco, quod non
solum a propinquitate coniunctis uerum quoque ab omnibus dignus
es honorari.
Potest etiam satis conuenienter preponi narrationi peticio,
si diligenter id facere studeat discretio dictatoris. cum
enim narratio peticionem sequitur, ita eam subiungi oportunum
est , ut sit ad peticionem quasi rationis subiectio et
ad eius quasi probationem inducta, sicut sequentis epistole
formatione perpenditur.
beniuolentie captatio:
quoniam uos mihi et propinquitatis copula et intime dilectionis
unitate coniunctum esse non ambigo, idcirco siquidem gratiam
uestram exposcere , unde suffragium postulare confidenti audatia
nullatenus dubito.
peticio :
posco ergo suppliciter, deuotissime deprecor, misericorditer flagito,
quatenus ab hinc usque ad resurrectionis pascha ueslris me muneribus
benigne foueatis.

Torna all'inizio