| 24. Quaeritur: Bonitas quo modo est? Vade ad cameras B D et B
 K, et accipias earum significata. Et sic de aliis.
 25. Item quaeritur: Quando est intellectus uniuersalis et particularis?
 4.
 DE QVAESTIONIBVS QVARTAE FIGVRAE
 26. Quaeritur per cameram B C D: Vtrum aliqua bonitas sit
 magna infinite, sicut aeternitas? Et respondendum est, quod sic;
 alioquin tota magnitudo aeternitatis non esset bona.
 27. Per cameram B E F quaeritur: Vtrum Deus sit ita potens
 per suam bonitatem, sicut per suum intellectum? Vade ad illam
 cameram, et recipe significata suorum correlatiuorum et suarum
 definitionum.
 28. Quaeritur: Vtrum angelus producat angelum, cum sit
 superius, sicut homo hominem, cum sit inferius? Respondendum
 est, quod non. Angelus enim non recipit augmentationem ab extra,
 quia euacuaret suam essentiam; homo autem sic, ratione corporis.
 5. DE QVAESTIONIBVS PER DEFINITIONES PRINCIPIORVM
 29. Quaeritur: Vtrum Deus sit ens necessarium?
 30. Quaeritur: Vtrum unitas possit esse infinita absque actu
 infinito?
 31. Quaeritur: Vtrum sit unus Deus singularis?
 32. Quaeritur: Vtrum Deus possit esse malus? Vade ad definitionem
 bonitatis, magnitudinis et aeternitatis, et teneas ea, quae
 tibi significant. Nam si bonitas est magna et aeterna, iam necessarium
 est, quod bonitas sit ratio bono magno et aeterno, quod
 producat bonum magnum et aeternum. Et sic de aliis quaestionibus,
 quae possunt fieri per definitiones principiorum.
 6. DE QVAESTIONIBVS PER REGVLAS
 33. Quaeritur: Vtrum credere praecedat intelligere?
 34. Quaeritur: Quae definitio est melior et clarior, aut illa, quae
 | 
 |