Bichilinus de Spelo: Pomerium rethorice

Pag 90


Liber V
 
DE CETERIS PARTIBUS EPISTOLE ET DE EIUS ANNEXIS
 
Incipit quintus et ultimus, in quo tractatur de ceteris partibus epistole
et de eius annexis, et continet in se octo capitula: primum, de
quibusdam peticionum preambulis; secundum, de ipsis modis petendi;
tercium, de quibusdam conclusionum notulis; quartum, de ipsis conclusionibus
in speciali; quintum, de subiunctionibus; sextum, de valete;
septimum, de data; octavum, de modo respondendi ad missivas.
 
Capitulum I
 
DE QUIBUSDAM PETICIONUM PREAMBULIS
 
1. Quid sit peticio et quomodo venit in actu
 
Peticio, prout hic sumitur, nil allud est quam alicuius servicii vel
cuiuscumque alterius rei postulacio. Peticio autem, si non incipit a se,
sed provenit a dependencia exordii vel narracionis, locatur in epistola
sine aliquo signo, ut hic: Pecunial, quam detuli ad studium,
quam modestius potui in sumptus deducta legitimos, paternitati vestre
propensius supplico quatenus, etc. Aliquando eciam provenit sub signo
narracionis, ut hic: Cum in ambasiatam quamdam pro me tali communi
me oporteat ire ad presens, amiciciam vestram precor quatenus, etc.
Consequens ergo est ut semper, quoniam peticio incipit a semetipsa
et sequitur ad exordium vel ad narracionem, requirit in principio necessario
sibi signum, quod ipsam faciat racionabiliter consequi ex premissis,
ut hic: Ad illum secure confugit, de cuius fiducia nullatenus
dubitatur. Ecce, possessionem quamdam nuper emisse me contigit:
quare dileccionem caram, etc. Si autem, facta salutacione, inmediate
petatur, ut hic: Amico dilecto tali talis salutem quam sibi. Rogo vos
quantum possum quatenus, etc., tunc incipit sine signo, quia nichil precessit
id quod peticio videatur sequi. Signa peticionum sunt ista:
Signa peticionum: Quapropter, eapropter, cuius rei causa, quam

Torna all'inizio