Guido Aretinus: Liber mitis

Pag 164


Vomitus et nausea supervenerit potionatis quandoque propter horribilitatem medicinae, et tunc medicina dulcoretur vel lavetur os cum aliquo, quod occultet saporem medicinae, ut aceto vini granatorum, sorborum, martianorum, agresta et similibus, quae quandoque medicinae sunt admiscendae, et quandoque quia <virtus> retentiva fundi stomachi est
fortis et expulsiva oris stomachi fortis, unde totum convertitur ad vias vomitus, quod attrahitur, vel quia de natura medicinae est, ut convertat humiditates attractas ad stomachum, unde habet purgare per vomitum, sicut nux vomica et elleborus; et tunc non oportet sistere vomitus, nisi laedatur inde pectus vel debilitetur infirmus. Item vomitus quandoque fit ex debilitate stomachi, et tunc cum distinctione causae calidae vel frigidae subveniatur cum diacitoniten et potu boni
vini vel diagalanga, diarrhodon abbatis, pliris vel diamargariton; quandoque fit ex humoribus attractis ad stomachum et non expulsis, quod [110va] scitur per gravitatem stomachi et extensionem et quia non satis purgatus est et vomitus multus est humorosus. Per vomitum vel per ventrem purgari statim convenerit, si virtus sufficiat aegrotantis, unde ad irritandum fluxum vel stringendum vomitum cristere statim vel suppositorium sunt fienda. Item quandoque est vomitus ex medicina, quae villis stomachi inviscatur statim, etiam perfecta evacuatione, quod scitur, quia satis evacuatus est
et vomitus nullius humoris abundantiam ostendit. Et tunc somnus solus sufficit ad curam in omni vomitu, exhibito prius sirupo rosato cum aqua decoctionis masticis, ut medicina a villis stomachi exprimatur. Et mirabile est, quod calefactio extremitatum iuvativa est in sedatione vomitus, propterea quod attrahit, et infrigidatio earum iuvativa est in sedatione
vomitus velocis calidi, propterea quod infrigidat, et similiter infrigidatio stomachi. Item potus vini tepidi confert sine impedimento et panis assus aceto infusus, cum odoratur. Item rosae vel mintha communis bulliat in optimo aceto, in quo spongia intincta furcellae pectoris superponatur, quia satis stringit. Item zuccarum rosatum simplex vel acutum ita, quod in uncias duas ponatur acaciae, sanguinis draconis, masticis ana drachma una. Item sternutatorium confert statim et cristere est fortius. Dolor capitis curatur facta ligatura artificiosa cum peplo <in> somno. Tenasmon universaliter curatur facta subfumigatione frequenter cum pice Graeca vel resina positis in olla, ano per transiectorium id est embotum

Torna all'inizio