Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 133

libro IV


scilicet propter turpitudinem, persuasionem et <defessionem>,
(3) quia, si causa turpis, ut defendere paricidam, a nobis auditorum
animos alienat, (4) aut si videbuntur forsitan per ea que
dicta sunt ab adversario persuasi aut si defessi sunt auditores
alios audiendo, insinuare his temporibus nos oportet.
I 1. (1) QUALITER SIT IN TURPI CAUSA EXORDIENDUM.
(2) Si ergo in materia nostre partis fuerit turpitudo, possumus
his rationibus exordiri, quia personam quandoque ponimus pro
persona, (3) ut Moises, pro Iudeis perfidis, faciebat: 'Recordare
Domine patrum nostrorum Abraham, Isaac et Iacob'; (4) quandoque
rem in rem permutamus, ut si coniurationem consilium
et usuram lucrum vel commodum appellemus aut si aliquod
bonum quod ante fecerimus ostendamus; (5) quandoque rem
in personam vel personam in rem convertimus, ut si causa liberandi
personam eius magnam scientiam et utilem commendemus
(6) aut si delictum vel aliqua turpitudo causa persone aliquando
excusetur, ut sepe contingit. (7) Similiter est insinuandum

Torna all'inizio