G. episcopus seruus seruorum Dei R. uenerabili sanctae Romanae
aecclesiae cardinali et abbati Massiliensi salutem et apostolicam
benedictionem.
Peruenit ad nos quod monachos illos qui aecclesiam sancti
Saturnini non sine licencia proprii abbatis acceperant ac deinde
compellente eos iussu maioris abbatis Cluniacensis eandem
dimiserant, tua fraternitas illos postea quam satisfacientes exierint
excommunicauit. Quod si ita est non parum de prudencia tua
miramur. Vnde uolumus atque praecipimus ut tam illos ab
excommunicationis uinculo soluas quam et de cetero ne tam
leuiter in religiosos uiros huiusmodi sentenciam feras summopere
cauere procures. Quid est enim aliud quam auctoritati derogari,
indiscrete uel temere in quasque honestas personas auctoritatis
licentia uti? Quod ut de futuro uigilanter attendas solliciteque
prouideas, iterum iterumque monemus.
|
|