ordinem, quem semper super hoc liberalitas nostra
libenter exposuit, praepedisset. Nec
tamen propterea pati potuimus, quin vestra
et filiorum nostrorum dilectione commoniti,
et tam salubris negotii commodo persuasi,
vellemus potius nobis ipsis et fidelibus
nostris regnicolis, in ipsorum victualium erogatione
deficere, quam praedictis filiis vestris
et aliis regni vestri fidelibus, qui per se vel nuncios
suos per regnum nostrum transitum habuerunt,
in tam laudabili et felici peregrinatione
deesse. Nuper etiam vestrorum interventu
precaminum, quae nolumus nec
novimus obaudire A. comiti Pictaviensi,
filio nostro, per nuncios suos mille saumas
frumenti, et totidem hordei de horreis nostris,
et 50. bonos dextrarios, de liberalitatis
nostrae munificentia duximus destinandos:
concessa sibi nihilominus a Majestate nostra
licentia, quod ad opus ejusdem comitis
necessaria quaelibet in regno nostro libere valeat
emere, prout suis et familiae suae usibus viderit
opportuna. Ad haec profecto quae diximus,
quae vestra et filiorum vestrorum augmenta respiciunt,
quantum negotiorum, et temporum
qualitas patitur, nos in antea votis ardentibus
promptos et benevolos offeremus.
|
|